Ulterius. Videtur quod non sit secunda tabula.
Secundum enim non dicitur nisi respectu primi.
Sed prima tabula in littera dicitur baptismus, respectu cujus poenitentia non est secunda, quia non est secundum sacramentum, sed quarto loco magister ipsum determinat. Ergo poenitentia non est secunda tabula.
Praeterea, Act. 2, 38, dicit Petrus: poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo poenitentia non est secunda tabula post baptismum, sed e converso.
Praeterea, Isai. 3, super illud: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, dicit Glossa: secunda tabula post naufragium poenitentia est; et consolatio miseriarum impietatem suam abscondere; et est Glossa Hieronymi. Sed poenitentia non abscondit peccata, sed magis revelat. Ergo non est secunda
Sed contra est quod Hieronymus dicit in littera: prima tabula propter liberationem a primo naufragio. Sed baptismus liberat a peccato originali, quod est primum naufragium; poenitentia ab actuali, quod est secundum. Ergo baptismus est prima tabula; et poenitentia, secunda.