Ad tertium sic proceditur. Videtur quod poenitentia sit in qualibet VI. Nihil enim agit ubi non est. Sed poenitentia expellit peccatum a qualibet VI. Ergo est in qualibet VI.
Item, videtur quod sit in concupiscibili. Quia poenitentia est dolor. Sed dolor est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo poenitentia est in concupiscibili.
Item, videtur quod sit in irascibili. Quia poenitentia est quaedam vindicta dolentis. Sed vindicta pertinet ad irascibilem, quia ira est appetitus vindictae. Ergo poenitentia est in irascibili.
Item, videtur quod sit in memoria. Quia sicut timor est de futuro, et gaudium de praesenti, ita memoria de praeterito. Sed poenitentia est de malo commisso, quod est praeteritum. Ergo est in memoria.
Item, videtur quod sit in ratione. Quia poenitentia est pars justitiae. Sed justitia est in ratione.
Ergo et poenitentia.