Ulterius. Videtur quod poenitentia iterari non possit. Sicut enim baptismus habet efficaciam a passione christi, ita poenitentia, et omnia alia sacramenta.
Sed quia passio christi est una, ideo baptismus iterari non potest. Ergo nec poenitentia potest iterari.
Praeterea, sicut dicit Gregorius, facilitas veniae incentivum praebet delinquendi. Sed deus non debet alicui dare peccandi occasionem. Ergo non debet dare locum poenitentiam iterandi.
Praeterea, spiritualis curatio, quae per poenitentiam fit, signatur per corporales curationes, quas dominus miraculose fecit. Sed in illis curationibus non legitur quod aliquem bis sanaverit.
Ergo nec per poenitentiam aliquis bis potest spiritualiter curari.
Sed contra est quod dicitur Eccli. 2, 23: secundum magnitudinem ejus, sic et misericordia illius cum eo est. Ergo et misericordia; non ergo coarctatur per unam poenitentiam, ut postmodum ad se conversis non parcat.
Praeterea, Matth. 12, dicitur: qui peccat in patrem vel filium, remittetur ei. Sed contingit quod post peractam poenitentiam aliquis peccet per infirmitatem, quod est in patrem peccare; et per ignorantiam, quod est in filium peccare. Ergo tale peccatum remittetur; ergo poenitentia potest iterari.