Ulterius. Quaeritur de ritu solemnis poenitentiae; et videtur quod mulieribus non sit imponenda.
Quia vir, cui imponitur solemnis poenitentia, debet comam abjicere, sed hoc non competit mulieri, ut patet 1 corinth. 11. Ergo non debet agere solemnem poenitentiam.
Item, videtur quod clericis sit imponenda.
Quia imponitur propter gravitatem delicti. Sed idem peccatum gravius est in clerico quam in laico.
Ergo magis debet imponi clerico quam laico.
Item, videtur quod a quolibet sacerdote possit imponi. Quia absolvere in foro poenitentiali est ejus qui habet claves. Sed simplex sacerdos habet claves. Ergo potest esse minister hujus poenitentiae.