Ulterius. Videtur quod opera mortificata per peccatum, per poenitentiam non vivificentur. Hugo de sancto victore dicit, quod nemo debet in spe correctionis peccare; quia quod semel amittitur, ipsum amplius non recuperatur.
Sed opera in caritate facta, sunt per peccatum amissa, ut dictum est. Ergo non possunt amplius per poenitentiam recuperari.
Praeterea, nihil vivificatur nisi quod natum est habere vitam. Sed vita non est operum, sed opera facientis. Ergo opera non possunt vivificari per poenitentiam.
Praeterea, quod non est, non potest vivificari.
Sed opera mortificata, non sunt. Ergo non possunt vivificari per poenitentiam.
Praeterea, illud quod moritur, non solum cadit a vita, sed etiam a potentia vitae; quia principia vitae corrumpuntur, sine quibus non est potentia ad vitam. Sed opera praecedentia in caritate facta, sunt per peccatum sequens mortificata. Ergo non manet in eis potentia ad vitam; et sic non possunt iterum vivificari.
Sed contra, joel. 2, super illud: reddam vobis, dicit Glossa: non patiar perire ubertatem quam cum perturbationibus animi amisistis.
Sed ubertas illa fuit multitudo bonorum operum.
Ergo illa per poenitentiam restituuntur.
Praeterea, poenitentia revocat omnes defectus ad perfectum, ut dictum est, art. Praec.. Sed hoc non esset, nisi opera mortificata restitueret ad vitam.
Ergo per poenitentiam vivificantur.