Ad primum sic proceditur. Videtur quod satisfactio non sit neque virtus neque virtutis actus.
Omnis enim virtutis actus est meritorius. Sed satisfactio non est meritoria, ut videtur; quia meritum gratuitum est; sed satisfactio debitum attendit.
Ergo satisfactio non est actus virtutis.
Praeterea, omnis actus virtutis est voluntarius.
Sed aliquando fit alicui satisfactio de aliquo, eo invito; ut quando aliquis pro offensa in alterum commissa a judice punitur. Ergo satisfactio non est virtutis actus.
Praeterea, secundum philosophum, in virtute moris principale est electio.
Sed satisfactio non fit per electionem, sed respicit principaliter exteriora opera. Ergo non est virtutis actus.
Sed contra, satisfactio ad poenitentiam pertinet.
Sed poenitentia est virtus, ut prius dictum est.
Ergo satisfactio est actus virtutis.
Praeterea, nullus actus operatur ad deletionem peccati, nisi sit actus virtutis: quia contrarium destruitur per suum contrarium. Sed per satisfactionem peccatum totaliter annihilatur. Ergo satisfactio est virtutis actus.