Ulterius. Videtur quod definitio satisfactionis in littera inconvenienter ponatur ab Augustino.
Dicit enim quod satisfactio est peccatorum causas excidere, et eorum suggestionibus aditum non indulgere. Causa enim actualis peccati fomes est. Sed in hac vita non possumus fomitem excidere. Ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.
Praeterea, causa peccati est fortior quam peccatum. Sed homo per se non potest peccatum excidere. Ergo multo minus causas peccati; et sic idem quod prius.
Praeterea, satisfactio, cum sit pars poenitentiae, praeteritum respicit, non futurum. Sed non indulgere aditum suggestionibus peccatorum respicit futurum. Ergo non debet poni in definitione satisfactionis.
Praeterea, satisfactio dicitur respectu offensae praeteritae. Sed de offensa praecedenti nulla fit mentio. Ergo inconvenienter assignatur definitio satisfactionis.
Praeterea, Anselmus ponit aliam definitionem in Lib. 1, cur deus homo, ubi Sup., scilicet: satisfactio est honorem debitum deo impendere; in qua nulla fit mentio horum quae Augustinus hic ponit. Ergo altera earum videtur esse incompetens.
Praeterea, honorem debitum deo potest innocens impendere. Sed satisfacere non competit innocenti.
Ergo definitio Anselmi est male assignata.