Ulterius. Videtur quod opera extra caritatem facta sint alicujus boni meritoria, saltem temporalis.
Quia sicut se habet poena ad malum actum, ita se habet praemium ad bonum. Sed nullum factum apud deum justum judicem est impunitum. Ergo nec aliquod bonum irremuneratum; et sic per illud bonum aliquid meretur.
Praeterea, merces non datur nisi merito.
Sed operibus extra caritatem factis datur merces, ut dicitur Matth. 5, de illis qui propter gloriam humanam opera bona faciunt, quod receperunt mercedem suam. Ergo opera illa fuerunt alicujus boni meritoria.
Praeterea, duo existentes in peccato, quorum unus multa bona facit ex genere et circumstantia, alius autem nulla, non aequaliter propinque se habent ad accipiendum bona a deo; alias non esset ei consulendum ut aliquid boni faceret.
Sed qui magis appropinquat deo, magis de bonis percipit. Ergo iste per bona opera quae facit, aliquid boni a deo meretur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, quod peccator non est dignus pane quo vescitur. Ergo non potest aliquid a deo mereri.
Praeterea, qui nihil est, non potest mereri. Sed peccator non habens caritatem nihil est secundum esse spirituale, ut patet 1 corinth. 13. Ergo non potest aliquid mereri.