Ad quartum sic proceditur. Videtur quod satisfactionem non oporteat fieri per opera poenalia.
Quia per satisfactionem oportet fieri recompensationem ad divinam offensam. Sed nulla recompensatio videtur fieri per opera poenalia; quia deus non delectatur in poenis nostris. Ergo non oportet satisfactionem per opera poenalia fieri.
Praeterea, quanto aliquod opus ex majori caritate procedit, tanto minus est poenale; quia caritas poenam non habet; 1 joan. 4. Si ergo oportet opera satisfactoria esse poenalia; quanto magis sunt ex caritate facta, minus erunt satisfactoria; quod falsum est.
Praeterea, satisfacere est, ut dicit Anselmus, honorem debitum deo impendere. Sed hoc etiam aliis quam operibus poenalibus fieri potest. Ergo satisfactionem non oportet poenalibus operibus fieri.
Sed contra est quod Gregorius dicit: justum est ut peccator tanto majora sibi inferat lamenta per poenitentiam, quanto majora intulit damna per culpam.
Praeterea, per satisfactionem oportet sanari vulnus peccati perfecte. Sed peccatorum medicinae sunt poenae, ut philosophus dicit in 2 ethic..
Ergo oportet quod per poenalia opera satisfactio fiat.