Ulterius. Videtur quod flagella quibus a deo in hac vita punimur, non possint satisfactoria esse.
Nihil enim potest esse satisfactorium nisi quod est meritorium, ut ex dictis patet. Sed non meremur nisi per ea quae in nobis sunt. Cum ergo flagella quibus a deo punimur, non sint in nobis, videtur quod satisfactoria esse non possint.
Praeterea, satisfactio tantum bonorum est.
Sed hujusmodi flagella in malis inducuntur, et praecipue eis debentur. Ergo non possunt esse satisfactoria.
Praeterea, satisfactio respicit peccata praeterita.
Sed aliquando ista flagella infliguntur illis qui peccata non habent, sicut de job patet. Ergo videtur quod non sint satisfactoria.
Sed contra est quod dicitur Rom. 5, 3: tribulatio patientiam operatur; patientia autem probationem et a peccato purgationem, ut Glossa ibidem dicit. Ergo flagella peccata purgant, et sic sunt satisfactoria.
Praeterea, Ambrosius dicit: etsi fides, idest peccati conscientia, desit, poena satisfacit.
Ergo hujusmodi flagella sunt satisfactoria.