Ulterius. Videtur quod eleemosyna non cadat in praecepto, Luc. 3, super illud: interrogaverunt eum turbae, dicit Glossa interlinealis: ex verbis joannis terrore perculsi consilium quaerunt. Sed joannes respondit quod intenderent eleemosynis. Ergo dare eleemosynas est consilium, et non praeceptum.
Praeterea, quilibet potest licite sua retinere.
Sed retinendo sua non dat aliquis eleemosynam.
Ergo dare eleemosynam non est in praecepto.
Praeterea, si cadit eleemosyna sub praecepto, non cadit nisi sub praecepto negativo: quia Ambrosius dicit: pasce fame morientem: si non pavisti, occidisti.
Non occidere autem est praeceptum negativum. Sed non cadit sub praecepto negativo; alioquin homo teneretur semper eleemosynam dare: quia praecepta negativa obligant semper, et ad semper. Ergo dare eleemosynam non cadit sub aliquo praecepto.
Praeterea, omne quod cadit sub praecepto, aliquo tempore obligat transgressores ad peccatum mortale. Sed hoc non est de eleemosyna: quia semper potest probabilis opinio alicui remanere, quod si ipse non subvenit, alius subvenire possit; non enim unus posset omnibus subvenire. Ergo dare eleemosynam non cadit sub praecepto.
Sed contra est quod dicit Glossa Matth. 6: te autem faciente eleemosynam: conscientiae facienti eleemosynam pro praecepto adimplendo miscet se laudis appetitus. Ergo dare eleemosynam cadit sub praecepto.
Praeterea, illud sine quo caritas esse non potest, cadit sub praecepto. Sed sine eleemosynarum largitione in aliquo casu caritas esse non potest, ut patet 1 joan. 3, 17: qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas patris manet in ipso? quasi dicat, nullo modo. Ergo dare eleemosynam cadit sub praecepto.