Ulterius. Videtur quod eleemosyna sit minus satisfactoria quam alia opera satisfactionis; Matth. 17, 20, dicitur: hoc genus Daemoniorum in nullo ejicitur nisi in jejunio et oratione; nec fit aliqua mentio de eleemosyna. Ergo jejunium et oratio sunt efficaciora ad delendum peccatum quam eleemosyna.
Praeterea, satisfactionis opus oportet esse poenale et deo acceptum. Sed jejunium est magis poenale quam eleemosyna, et oratio est opus magis deo acceptum quam eleemosyna, inquantum majorem familiaritatem cum deo conquirit. Ergo eleemosyna est minus satisfactoria quam jejunium et oratio.
Sed contra est quod Glossa dicit, 1 timoth., 4, super illud: pietas ad omnia valet: omnis summa disciplinae christianae est in misericordia et pietate. Sed in illo consistit summa rei quod est in re praecipuum. Ergo praecipuum inter alia satisfactionis opera est eleemosyna.