Ulterius. Videtur quod de turpi lucro non possit fieri eleemosyna, sicut de meretricio, et aleato, et quod per simoniam acquiritur. Quia secundum philosophum, dona habent aliquid simile deo sacratis. Sed ex hujusmodi non licet sacrificium vel oblationem deo offerre; deuter. 23, 18: non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum dei tui. Ergo nec eleemosynae ex hujusmodi fieri debent.
Praeterea, aleatorum lucrum est turpe lucrum.
Acceptiones enim eorum illiberales sunt, ut philosophus dicit in 4 ethic.. Sed ex aleato non potest fieri eleemosyna, ut videtur: quia tenetur ad restitutionem ejus. Ergo non potest fieri eleemosyna de turpi lucro.
Sed contra est quod Augustinus dicit: qui habetis aliquid de malo, facite inde bonum. Ergo qui acquisivit aliquid de turpi lucro, potest illud in bonum usum eleemosynae expendere.