Ulterius. Videtur quod meliori sit magis subveniendum semper. Quia eleemosyna datur propter deum, ut ex ipsius definitione patet. Sed bonus est deo propinquior quam malus. Ergo meliori semper magis eleemosyna est danda.
Praeterea, eleemosyna habet efficaciam ex parte etiam recipientis, qui obligatur ad orandum pro eleemosynam dante. Sed opus boni est efficax ad merendum magis. Ergo magis semper debet dari eleemosyna magis bono.
Sed contra, eleemosyna, cum sit actus misericordiae, miseriam intuetur. Sed malus est magis miser quam bonus. Ergo magis est eleemosyna malis danda quam bonis.