Ulterius. Videtur quod jejunium non sit actus temperantiae. Quia canon dicit de consecr., dist. 5: jejunium quadragesimale est decima totius anni. Sed dare decimam est actus justitiae. Ergo et jejunare; non igitur temperantiae.
Praeterea, ad fortitudinem pertinet molestias perferre. Sed hoc accidit in jejunio. Ergo jejunium est actus fortitudinis; non ergo temperantiae.
Praeterea, prudentiae pars est cautela, ut in 3 Lib., dist. 33, qu. 3, art. 1, quaestiunc. 3, dictum est. Sed jejunium ad cautelam peccatorum carnis inductum est. Ergo est actus prudentiae.
Sed contra, materia propria temperantiae sunt delectabilia tactus, ut dicitur in 3 ethic..
Sed circa hujusmodi est jejunium, quia est circa cibos. Ergo jejunium est actus temperantiae.
Praeterea, abstinentia est species temperantiae.
Sed jejunium est abstinentia. Ergo est temperantiae actus.