Ulterius. Videtur quod jejunium non sit satisfactorium.
Quia satisfactio est justitiae actus, ut prius dictum est. Sed jejunium est actus temperantiae.
Ergo non est satisfactorium.
Praeterea, illud ad quod ex praecepto astringimur, non est satisfactorium, sed satisfactionem praecedit, sicut de eleemosyna dictum est. Sed quoddam jejunium cadit sub praecepto, ut dictum est. Ergo ad minus illud non est satisfactorium.
Praeterea, satisfactio debet fieri ab eo qui peccavit. Sed anima est quae peccat; jejunium autem non est animae, sed corporis. Ergo non est satisfactorium pro peccato.
Praeterea, sicut contingit peccare ex superfluitate cibi, ita ex subtractione. Sed contra subtractionem cibi non datur, ut satisfactio, cibi abundantia.
Ergo nec contra abundantiam dari debet, ut satisfactorium, cibi subtractio per jejunium.
Praeterea, 1 timoth., 4, 8: corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Sed jejunium est hujusmodi.
Ergo non est satisfactorium pro peccato.
Sed contra, opera satisfactoria oportet esse poenalia.
Sed jejunium habet magis rationem poenae quam eleemosyna. Cum ergo eleemosyna sit satisfactoria, ut ex dictis patet, et jejunium debet esse satisfactorium.
Praeterea, satisfacere est peccatorum causas excidere. Sed jejunio aliquis abscindit peccatorum causas; quia maxime jejunio reprimitur caro, quae ad peccata incitat. Ergo etc..