Ulterius. Videtur quod etiam pueri teneantur ad jejunium. Joel. 2, 15, dicitur: sanctificate jejunium; et postea sequitur: congregate parvulos, et sugentes ubera. Ergo parvuli ad jejunium tenentur.
Praeterea, magis propinquus est praecepto puer quam bestia. Sed jonae 2, 7, dicitur: homines et jumenta... Non gustent quidquam, nec aquam bibant. Ergo multo magis pueri ad jejunium tenentur.
Praeterea, pueri plus possunt jejunare quam (ut videtur) provecti, quia habent plus de humido.
Sed qui plus habet, magis tenetur. Ergo pueri magis tenentur ad jejunium quam provecti.
Sed contra, praeceptum ecclesiae necessitatem cibi subtrahere non debet. Sed pueri indigent frequenti cibo: quia non possunt semel tantum sine laesione alimentum accipere quod eis ad totam diem sufficiat, propter debilitatem naturae. Ergo ad jejunium non tenentur.
Praeterea, jejunium est ordinatum ad satisfaciendum, et concupiscentiam comprimendum. Sed satisfactio pro peccatis praeteritis non competit pueris; quia innocenti vita degunt, et a puritate pueri dicuntur; similiter nec est in eis concupiscentia impugnans, etsi habitus eis insit, ut Augustinus dicit.
Ergo non tenentur ad jejunium.