Ulterius. Videtur quod provecti et sani non excusentur a jejunio propter peregrinationem. Est enim dimittendum illud quod non est necessitatis, ut servetur id quod est necessitatis. Sed peregrinatio non est necessitatis. Cum ergo jejunium ab ecclesia institutum sit necessitatis, quia cadit sub praecepto; videtur quod non debeat propter peregrinationem aut iter, jejunium intermitti.
Praeterea, videtur quod nec ratione paupertatis.
Quia paupertas de se inducit ad jejunandum.
Ergo non est causa quare aliquis jejunare non debeat.
Praeterea, videtur quod nec ratione operis alicujus servilis quis a jejunio excusetur. Quia lucrum spirituale debet praeponderare lucro corporali.
Sed hujusmodi opera ad lucrum corporale ordinantur, jejunium autem ad spirituale. Ergo non est jejunium propter hujusmodi opera intermittendum.
Sed contra, afflictio non est addenda afflicto.
Sed omnia praedicta habent de se afflictionem.
Ergo aliquo modo excusantur ab afflictione jejunii.