Ulterius. Videtur quod in aliquo tempore jejunium sit interdictum, secundum quod Gregorius in 2 dialogorum, cap. 1, narrat quemdam sacerdotem divinitus missum beato benedicto dixisse: dies resurrectionis est: non licet tibi hodie abstinere. Ergo videtur quod in solemnitatibus illicitum est jejunare.
Praeterea, in esdra dicitur: sanctus dies domini est, nolite contristari; et additur: comedite pinguia etc.. Ergo videtur quod in diebus solemnibus non liceat jejunare.
Sed contra est quod Honorius tertius in quadam decretali dicit, quod die natalis sexta feria venienti non sunt prohibendi qui propter devotionem voluerint jejunare.