Ulterius. Videtur quod sit actus doni, et non virtutis. Quia, secundum Hugonem de s. Victore, ubi supra, oratio est contemplationis pars. Sed contemplatio ad sapientiam pertinet; quia ea perficitur superior pars rationis, quae contemplandis aeternis inhaeret, ut Augustinus dicit.
Ergo oratio est actus sapientiae.
Praeterea, ut dicit Damascenus, oratio est ascensus intellectus in deum. Sed ascendere ad donum intellectus pertinet; unde sexta beatitudo, qua dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt; intellectus dono attribuitur, ut patet in Glossa, Matth. 5. Ergo oratio est actus intellectus doni.
Praeterea, Gregorius dicit: orare est amaros gemitus in compunctione resonare. Sed gemere est actus scientiae doni; quia tertia beatitudo, qua dicitur: beati qui lugent, ad donum scientiae reducitur: Matth. 5, in Glossa, et ab Augustino, 2 Lib. De doctr. Christ..
Ergo oratio est actus doni.
Sed contra, videtur quod sit actus virtutis. Jac. 1, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Sed fides est virtus. Ergo oratio quae est postulatio, est actus virtutis.
Praeterea, Augustinus dicit: fides credit, spes et caritas orant, et orando impetrant. Sed spes et caritas sunt virtutes. Ergo oratio est actus virtutis.