Ulterius. Videtur quod oratio non debet esse diuturna. Matth. 6, 7: orantes autem nolite multum loqui. Sed qui diu vocaliter orat, multum loquitur.
Ergo oratio vocalis ad minus non debet esse diuturna.
Praeterea, divinum praeceptum non est praetergrediendum.
Sed dominus praecepit orantes sic orare: pater noster etc.. Ergo videtur quod non oportet alias orationes addere.
Praeterea, oratio ad deum fusa, debet esse cum fiducia, Jacob. 1, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Sed prolixitas petitionis est signum diffidentiae in petitionibus quae ad homines diriguntur; unde verba multiplicantur ad hoc quod animus ejus ad quem petitio dirigitur, flectatur.
Ergo oratio ad deum non debet esse diuturna.
Sed contra est, 1 timoth. 5, 5: quae vere vidua est et desolata... Vacet orationibus die ac nocte. Ergo oratio debet esse diuturna.
Praeterea, omnis christi actio nostra est instructio.
Sed christus legitur diutius orasse, ut patet Lucae 22. Ergo oratio nostra debet esse diuturna.