Ulterius. Videtur quod nunquam debeat aliquis ab oratione cessare. Lucae 18, 1: dicebat autem ad illos similitudinem, quoniam oportet semper orare, et nunquam deficere.
Praeterea, 1 thessal., ult.: sine intermissione orate.
Praeterea, oratio est quaedam Annuntiatio desiderii ad eum per quem explendum expectatur.
Sed homo semper debet desiderare ea quae oranda sunt, scilicet bona spiritualia. Ergo oratio debet esse semper.
Sed contra, quando homo orat, non potest operibus misericordiae vacare. Sed quandoque tenetur eis vacare. Ergo homo non semper debet orare.
Praeterea, oratio, secundum Hugonem, est pars contemplationis. Sed homo non semper debet vacare contemplationi, sed quandoque ad actionem se extendere. Ergo non debet semper orare.