Ulterius. Videtur quod actualis attentio sit de necessitate orationis. Quia, sicut dicit Gregorius, illam orationem deus non audit cui ille qui orat, non intendit. Sed ad hoc fit oratio ut a deo exaudiatur. Ergo supervacua est oratio, si sit sine attentione.
Praeterea, Hugo de sancto victore dicit: si cum orationem fundimus, aliud quodlibet in corde versamus, etiam si illud bonum sit, a culpa liberi non sumus. Sed oratio quae habet culpam adjunctam, non habet suam efficaciam. Ergo requiritur ad orationem actualis attentio.
Praeterea, oratio est ascensus intellectus ad deum, secundum Damascenum, ut supra. Sed quando deest attentio, intellectus non ascendit in deum.
Ergo non est oratio.
Praeterea, omne opus virtutis debet ex electione procedere. Sed oratio est opus virtutis. Ergo debet esse cum attentione, sine qua non est electio.
Sed contra est quod nullus tenetur ad impossibile.
Sed impossibile est mentem diu attentam teneri ad aliquid quin ad alia subito rapiatur. Ergo non est de necessitate orationis quod semper comitetur ipsam attentio.
Praeterea, in aliis operibus meritoriis non requiritur quod semper adsit actualis attentio; sicut non oportet quod ille qui peregrinatur, semper de peregrinatione sua cogitet. Ergo videtur quod nec in oratione sit necessarium.