Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter species orationis distinguantur, 1 Tim. 2, 1: obsecro igitur primo omnium obsecrationes fieri, orationes, postulationes, gratiarum actiones.
Obsecrationes enim sunt adjurationes pro rebus difficilibus, ut dicit Glossa, ibidem; adjuratio autem quasi quamdam coactionem importat; et sic reverentiam minuit, quae orationi debetur. Ergo obsecratio non est orationis species.
Praeterea, non potest esse idem totum et pars. Sed oratio est cui hae partes assignantur.
Ergo non debet oratio etiam inter has partes assignari.
Praeterea, postulatio est idem quod petitio.
Petitio autem est orationis genus, ut dictum est.
Ergo postulatio non debet poni orationis pars.
Praeterea, omnis oratio est petitio decentium a deo, secundum Damascenum.
Sed gratiarum actio non est petitio, quia est de jam acceptis. Ergo non est orationis species.