Ulterius. Videtur quod etiam partes quas Hugo de sancto victore assignat, sint inconvenienter positae.
Dicit enim quod orationis partes sunt tres, scilicet supplicatio, postulatio, insinuatio. Insinuatio enim, ut dicit tullius est quidam modus exordii. Sed ad deum accedentes non indigemus exordio; quia non est verbis flectendus. Ergo non est orationis pars.
Praeterea, exordium praecedit omnes alias partes orationis rhetoricae. Si ergo orationi ad deum partes assignantur per similitudinem ad illam, videtur quod insinuatio sit prima pars orationis, et non ultima.
Praeterea, supplicatio addere videtur supra postulationem modum quemdam humilitatis in postulando.
Sed quod se habet ex additione ad aliud, est posterius. Ergo post postulationem supplicationem ponere debuit.
Praeterea, Matth. 7, 7, dominus videtur tres orationis partes ponere, dicens: petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur. Cum ergo hae partes in omnibus praedictis divisionibus omittantur, videtur quod omnes sint insufficientes.