Ulterius. Videtur quod in oratione non sint temporalia petenda. Matth. 6 super illud: primum quaerite regnum dei, et haec omnia adjicientur vobis, dicit Glossa ordinaria: intelligendum est non quod post regnum illa quaerantur. Ergo nullo modo licet temporalia orando petere.
Praeterea, quicumque orat pro aliquo, solicitus est pro illo. Sed pro temporalibus etiam necessariis soliciti esse non debemus, ut patet Matth. 6, 25: nolite soliciti esse quid manducetis. Ergo temporalia non sunt petenda in oratione.
Praeterea, non debemus orando petere nisi quod est bonum nostrum. Sed temporalia non sunt bona nostra, ut patet per Augustinum in Glossa super illud Matth. 6: primum quaerite regnum dei.
Ergo temporalia non sunt in oratione petenda.
Sed contra est quod in oratione dominica continetur: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: in qua non solum spiritualis, sed etiam corporalis panis petitur, ut patet per Glossam Lucae 11. Ergo licet pro temporalibus orare.
Praeterea, bernardus dicit: petenda sunt temporalia quantum necessitas petit.