Ulterius. Videtur quod homo non debeat pro alieno bono orare. Primo per hoc quod dicitur hierem. 7, 16: tu ergo noli orare pro populo hoc.
Praeterea, praesumptuosum est ut homo se ad ea quae supra se sunt, ingerat. Sed redundantia gratiae ex uno in alium pertinet ad excellentiam plenitudinis quae fuit in christo secundum quod est caput nostrum. Ergo non debet sibi aliquis usurpare ut pro alio oret.
Sed contra est quod dicitur Matth. 5, 44: orate pro persequentibus et calumniantibus vos.