Ad quintum sic proceditur. Videtur quod solus deus debeat orari, per definitionem orationis: quia Damascenus dicit, quod oratio est ascensus intellectus in deum.
Praeterea, oratio est actus latriae, ut dictum est. Sed latria soli deo debetur. Ergo et oratio.
Praeterea, virtus orationis plus in affectu consistit quam in voce: quia hoc negotium, ut Augustinus dicit, plus gemitibus quam vocibus agitur. Sed solius dei est cogitationes cordium et affectiones percipere.
Ergo ei soli fit oratio.
Sed contra est quod dicitur job 5, 1: voca si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Ergo oratio potest fieri ad sanctos dei, non solum ad deum.
Praeterea, orationis species est supplicatio.
Sed supplicatio homini fieri potest. Ergo et oratio.