Ulterius. Videtur quod possit oratio dirigi etiam ad sanctos non in patria existentes. Non enim ad sanctos orationem fundimus, nisi inquantum sunt deo viciniores nobis: quia deus per ea quae sunt sibi magis propinqua, in distantia radios suae bonitatis emittit, ut dionysius dicit.
Sed sancti etiam in hoc mundo existentes sunt nobis superiores. Ergo debemus eos orare.
Praeterea, illi qui sunt in Purgatorio, sunt certi de sua salute. Ergo sunt in meliori statu quam nos sumus. Ergo possumus eos orare.
Praeterea, in dialogis legitur quod Paschasius, qui etiam post mortem miraculum fecit, revelatus est beato germano capuano episcopo in Purgatorio esse.
Ergo videtur quod ad eos qui non sunt in patria, possit oratio dirigi.
Sed contra, quia non est ejusdem orari, et quod pro eo oretur. Sed pro omnibus sanctis qui sunt in mundo, vel Purgatorio, oratur. Ergo non debent ipsi orari.
Praeterea, sancti non orantur nisi inquantum sunt in plena divinitatis participatione. Sed non participant plene divinitatem nisi inquantum participant beatitudinem, ut boetius probat in 2 de consolatione. Ergo sancti qui sunt in beatitudine, tantum orandi sunt.