Ulterius. Videtur quod oratio non fiat ad deum ratione essentiae, sed magis ratione personae.
Quia hoc modo debemus orare, sicut christus nos docuit. Sed ipse docuit nos ad personam patris orationem dirigere; joan. 16, 23: si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Ergo oratio fit ad deum ratione personae.
Praeterea, illud quod attribuitur deo ratione divinae naturae, toti trinitati competit, et singulis personis. Sed ecclesia non dirigit aliquam orationem ad spiritum sanctum. Ergo non oratur deus ratione naturae, sed ratione personae.
Sed contra, secundum hoc aliquis oratur quod bona sua communicare potest. Sed communicare seipsum competit deo inquantum est bonus. Cum ergo bonitas sit attributum essentiale, videtur quod oratio dirigatur ad deum ratione naturae.