Ad tertiam quaestionem dicendum, quod deus praecipue oratur, inquantum est beatus, et aliis beatitudinem largiens; et quia hoc convenit ei ratione essentiae, ideo ratione essentialium attributorum oratur.
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae sunt essentiae, a patre sunt in aliis personis; et ideo fit quaedam reductio ab aliis personis in patrem, ut patet per Hilarium; et propter hoc etiam dicitur pater principium totius deitatis; et sic nos in patrem, sicut in principium non de principio, reducens christus, nos ad patrem orationem dirigere per filium docuit.
Ad secundum dicendum, quod spiritus sanctus ex personali proprietate habet quod sit donum; et ideo magis competit quod ipse petatur quam quod ab eo aliquid petatur: quamvis etiam ad spiritum sanctum ecclesia orationes aliquas dirigat, et hymnos, qui loco orationum in ecclesia recitantur; sicut patet: nunc sancte nobis spiritus, et veni creator spiritus, et hujusmodi.