Ad sextum sic proceditur. Videtur quod divinae personae sit orare. Ejus enim est orare cujus est accipere. Sed personae dei est accipere ab alio, sicut filii et spiritus sancti. Ergo ejus est orare.
Praeterea, joan. 14, 16: ego rogabo patrem, et alium Paraclytum dabit vobis; et sunt filii verba. Ergo filii est orare.
Praeterea, Rom. 7, 26, dicitur: spiritus postulat...
Gemitibus inenarrabilibus. Sed spiritus sanctus est tertia in trinitate persona. Ergo personae divinae est orare.
Sed contra, orare importat defectum virtutis in orante. Sed hoc divinae personae non competit.
Ergo oratio non est divinae personae.
Praeterea, oratio est actus latriae, quae est servitus dei. Sed servire non competit divinae personae.
Ergo nec orare.