Ulterius. Videtur quod nec sanctis qui sunt in patria, competat orare. Quia sancti qui sunt in patria, sunt christo conformes, inquantum est homo.
Sed christo, inquantum est homo, non competit orare; alias diceremus: christe ora pro nobis.
Ergo nec aliis sanctis competit orare.
Praeterea, sancti in patria aequales sunt Angelis dei, Matth. 22. Sed Angelis non competit orare: quia oratio, ut dictum est, est actus rationis, qui in Angelis non est, cum in umbra intelligentiae oriatur, ut Isaac dicit. Ergo nec aliis sanctis qui sunt in patria, oratio competit.
Praeterea, quicumque orat pro alio, alteri meretur. Sed sancti qui sunt in patria, non sunt in statu merendi. Ergo nec in statu orandi.
Sed contra est quod dicimus: sancte Petre, ora pro nobis.
Praeterea, sancti in patria magis fervent caritate quam in via. Sed caritas facit ut sancti in via pro aliis orent. Ergo multo magis in patria pro nobis orant.