Ulterius. Videtur quod etiam brutorum animalium sit orare. Quia in Psal. 146, 9, dicitur: qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Sed invocare deum est ipsum orare. Ergo etiam animalia orant.
Praeterea, oratio est denuntiativus appetitus.
Sed animalia bruta appetunt bonum divinum suo modo. Ergo orant.
Sed contra, oratio non fit nisi ad deum. Sed deus non potest cognosci nisi intellectu, quo bruta carent. Ergo orare non competit eis.