Ulterius. Videtur quod oratio non sit meritoria.
Opus enim meritorium solum in deum intentionem dirigit: quia mercenaria intentio virtutem meriti evacuat. Sed orans non solum ad deum habet oculum, sed ad proprias indigentias, quibus petit subveniri. Ergo non est opus meritorium.
Praeterea, si est meritoria, nullius magis quam ejus quod postulat. Sed ejus quod postulat, non est meritoria: quia quandoque non exauditur, etiam si ab eo qui in caritate est, offeratur.
Ergo oratio non est meritoria.
Praeterea, natura non facit per duo quod potest facere per unum: quia non invenitur aliquid vanum in operibus naturae, et multo minus in operibus gratiae. Sed ad merendum sufficienter ordinantur opera. Ergo videtur quod oratio non sit meritoria.
Sed contra, omne opus virtutis potest esse meritorium.
Sed oratio est opus virtutis, ut dictum est. Ergo est meritoria.
Praeterea, in psalm. 34, 13, dicitur: oratio mea in sinu meo convertetur. Ergo ex oratione aliquid oranti accrescit; et ita illius videtur esse meritoria.