Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignentur ei hae tres partes; scilicet contritio, confessio, et satisfactio. Sacramentum enim a ministris ecclesiae confertur secundum omnem sui partem. Sed contritionem non confert poenitenti aliquis ecclesiae minister. Ergo non est pars poenitentiae sacramenti.
Praeterea, per poenitentiae sacramentum peccatum dimittitur. Sed ante confessionem peccatum quandoque dimittitur, ut infra, dist. Seq., magister ostendit. Ergo non est pars poenitentiae.
Praeterea, in sacramento novae legis gratia suscipienti confertur. Sed in satisfactione non confertur aliqua gratia. Ergo non est sacramenti pars.
Praeterea, non est idem fructus rei et pars.
Sed satisfactio dicitur in littera poenitentiae fructus.
Ergo satisfactio non est pars poenitentiae.