Ulterius. Videtur quod sint partes subjectivae.
Quia istae partes poenitentiae, ut in littera patet, sumuntur secundum peccatum cordis, oris, et operis. Sed hae sunt partes subjectivae peccati.
Ergo et partes poenitentiae assignatae, sunt partes subjectivae ipsius.
Praeterea, totum integrale non sequitur ad suam partem: non enim sequitur: si paries est, domus est. Sed poenitentia sequitur ad quamlibet partium assignatarum: sequitur enim: conteritur, ergo poenitet; et similiter de aliis. Ergo non sunt partes integrales, sed subjectivae.
Praeterea, partes integrales alicujus totius quod habet esse permanens, sunt simul. Sed poenitentia habet esse permanens, sicut et alia sacramenta.
Ergo, cum poenitentiae partes non sint simul, non erunt partes integrales, sed subjectivae.
Sed contra, partes subjectivae non requiruntur ad perfectionem totius universalis: quia in qualibet parte perfecta ratio totius invenitur, sicut perfecta ratio animalis in homine. Sed partes poenitentiae assignatae, ad ejus perfectionem requiruntur, ut in littera dicitur. Ergo non sunt partes subjectivae.
Praeterea, nihil unum aliquid habet partes subjectivas, sicut unum animal non habet partes subjectivas.
Sed unius poenitentiae partes sunt assignatae partes: quod patet ex hoc quod de uno peccato non agitur nisi una poenitentia, inquantum praedicta tria inveniuntur. Ergo non sunt partes subjectivae.