Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenitentia ante baptismum non debeat poni pars poenitentiae. Baptismus enim janua sacramentorum est, et poenitentia dicitur secunda tabula respectu baptismi. Sed secundum non est ante primum. Ergo poenitentia non est aliqua ante baptismum.
Praeterea, ei qui non est generatus in aliqua natura, non competit actio illius naturae. Sed baptismus est quaedam generatio in spiritualem vitam. Ergo ei qui non est baptizatus, non convenit aliqua actio spiritualis vitae. Sed poenitentia est hujusmodi, cum sit quoddam sacramentum. Ergo non potest alicui competere ante baptismum.
Praeterea, poenitentia non ordinatur nisi contra culpam actualem. Sed culpa actualis sufficienter in baptismo deletur. Ergo non oportet quod poenitentia baptismum praecedat.
Sed contra, Matth. 3, super illud: tunc exibant ad eum etc., dicit Glossa: jam tunc exemplum baptizandis dabatur confitendi peccata, et promittendi meliora. Sed hoc pertinet ad poenitentiam.
Ergo ante baptismum debet esse poenitentia.
Praeterea, super illud Psal. 4: in cubilibus vestris compungimini, dicit Glossa: ut extincto veteri homine per poenitentiam, sacrificium justitiae per regenerationem novi hominis offeramus deo. Sed regeneratio ad baptismum pertinet. Ergo poenitentia aliqua est ante baptismum.