Ulterius. Videtur quod poenitentia ante baptismum non solum sit de actuali, sed et de originali peccato. Nam Augustinus Lib. De poenitentia, dicit loquens de poenitentia ante baptismum: exceptis parvulis, nullus ad christum transit, nisi incipiat esse quod non erat, nisi poeniteat eum fuisse quod erat. Sed erat infectus non solum actuali, sed etiam originali peccato: nisi enim de hac infectione loqueretur, parvulos non exciperet, qui aliam infectionem non habent. Ergo de peccato originali debet esse poenitentia ante baptismum.
Praeterea, poenitens infert sibi poenam, ut evadat illam quae a deo sibi infligenda erat. Sed pro peccato originali poena a deo infligitur. Ergo pro eo debet hanc poenitentiam agere.
Praeterea, secundum hoc de peccato actuali poenitentiam agimus quod nobis ipsum displicet.
Ergo de eo debemus poenitentiam agere.
Sed contra, poenitentia est respectu voliti. Sed peccatum originale contrahimus nolentes. Ergo de ipso non est poenitentia.
Praeterea, medicina debet respondere morbo.
Sed peccatum originale non contrahitur per aliquam delectationem ejus qui ipsum contrahit. Ergo videtur quod non sit ejus curatio per aliquam poenam; et ita non per poenitentiam, quae suo nomine poenam exprimit.