Ulterius. Videtur quod non debeat post baptismum aliqua poenitentia venialium distingui. Quia superfluum est facere per multa quod per unum potest fieri. Sed veniale peccatum curatur per eucharistiam.
Ergo superfluum est quod ad ipsum curandum poenitentia ordinetur.
Praeterea, de eo quod non est in potestate nostra, non requiritur poenitentia. Sed peccata venialia vitare non est in potestate nostra: quia nullus potest omnia peccata venialia vitare. Ergo de venialibus non est poenitentia.
Praeterea, diversorum morborum diversae sunt medicinae: quia secundum Hieronymum, non sanat oculum quod sanat calcaneum. Sed poenitentia est remedium contra mortale. Cum ergo veniale a mortali in infinitum differat, ut poena ostendit, videtur quod contra veniale poenitentia non ordinetur, sed contra mortale.
Sed contra, quod potest majus, potest et minus.
Sed poenitentia destruit mortale, quod est difficilius.
Ergo et veniale.
Praeterea, secundum Augustinum, poenitentia est vindicta puniens in se quod dolet commisisse.
Sed aliquis debet dolere de hoc quod commisit veniale, et hoc in se punire. Ergo poenitentia quaedam est de venialibus.