Ulterius. Videtur quod partes istae tres non sint sufficientes. Quia sicut post baptismum peccatur venialiter et mortaliter; ita ante baptismum.
Sed post baptismum distinguitur poenitentia venialis et mortalis peccati. Ergo et ante baptismum; et sic sunt quatuor.
Praeterea, plus distat poena a culpa quam veniale a mortali. Sed de poenis praesentis miseriae oportet poenitere, ut Augustinus dicit in lib.
De poenitentia.
Ergo cum distinguatur poenitentia venialium a poenitentia mortalium, debet etiam distingui poenitentia qua nos poenitet de poenis hujus peregrinationis, a poenitentia venialium.
Praeterea, poenitentia solemnis est quidam poenitentiae modus, ut supra dictum est, dist. 14, qu. 1, art. 5. Ergo cum de ipsa mentionem non faciat, videtur insufficienter partes ponere.