Ad quintam quaestionem dicendum, quod istae partes poenitentiae distinguuntur secundum diversos modos quibus poenitentia agitur; unde sunt partes subjectivae poenitentiae virtutis, non poenitentiae sacramenti: quia una pars non pertinet ad poenitentiae sacramentum, quamvis aliae duae ad poenitentiam, secundum quod est sacramentum, pertinere possint. Et accipiuntur isti modi secundum diversum statum poenitentis: quia aut est extra ecclesiam etiam numero, et sic est prima poenitentia quae est ante baptismum; aut est extra merito, sed non numero; et sic est secunda, quae est de mortalibus; aut omnino est intra ecclesiam; et sic competit ei tertia, quae est de venialibus.
Ad primum ergo dicendum, quod status hominis ante baptismum non diversificantur per veniale et mortale quantum ad hoc quod est esse de ecclesia vel non esse; sed diversificantur per veniale et mortale post, quia per mortale post baptismum commissum efficitur aliquis extra ecclesiam merito, sed non per veniale; et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod de poenis dicitur esse poenitentia ab Augustino, secundum quod inclinant ad culpam, large etiam poenitentiam pro displicentia sumendo.
Ad tertium dicendum, quod poenitentia solemnis non diversificat statum poenitentis quantum ad id quod dictum est; et ideo de ea non fit hic mentio.