Ulterius. Videtur quod de peccato veniali teneatur homo etiam confiteri. Jacob. 5, 16: confitemini alterutrum peccata vestra; in quo praeceptum confessionis datur, ut in littera dicitur. Sed secundum Glossam loquitur de confessione venialium et mortalium; quia dicit quod majora solis sacerdotibus, sed leviora sociis confiteri possumus.
Ergo tenemur confiteri venialia.
Praeterea, de venialibus tenetur homo satisfacere: quia satisfacere est actus justitiae: ad justitiae autem actum tenemur. Sed satisfactio debet esse secundum arbitrium sacerdotis, qui vicem dei obtinet; quod esse non potest nisi confessione praecedente.
Ergo de venialibus homo confiteri tenetur.
Praeterea, praeceptum ecclesiae est ut homo semel in anno saltem confiteatur. Sed aliquis est qui non habet nisi venialia. Ergo tenetur illa confiteri.
Sed contra, nullus tenetur ad impossibile. Sed confiteri omnia venialia est impossibile, cum cognitionem nostram effugiant. Ergo non tenemur illa confiteri.