Ulterius. Videtur quod circumstantiae quae in littera ab Augustino dicuntur, inconvenienter ponantur.
Circumstantia enim, ut dictum est, est conditio moralis actus. Sed quod diu aliquis in peccato perseveret, magis respicit peccantis statum quam actum. Ergo non debet circumstantia dici.
Praeterea, impugnatio vel tentatio praecedens quandoque non est in potestate nostra, quando scilicet tentatio est ab hoste. Sed circumstantiae, cum sint conditiones moralis actus, sunt in potestate nostra, ut videtur. Ergo non debet inter circumstantias poni, quanta tentatione aliquis ceciderit.
Praeterea, poena consequens peccatum non est circumstantia peccati. Sed amissio virtutum est poena damni ex peccato consequentis. Ergo non debet poni inter circumstantias.
Praeterea, unum peccatum non est circumstantia alterius. Sed ingratitudo est per se peccatum.
Ergo non debet poni ut circumstantia peccati.
Praeterea, illae circumstantiae nec a philosopho ponuntur in 3 ethic., nec a tullio in rhet., nec a boetio in 4 topic.. Ergo videtur quod inconvenienter ponantur ab Augustino.