Ulterius. Videtur quod circumstantia non possit trahere in aliam speciem vel in aliud genus peccati. Quia accidentia non variant speciem.
Sed circumstantiae sunt accidentia actus, ut dictum est. Ergo ex eis species peccati non variantur.
Praeterea, actus habet speciem ex objecto.
Sed diversae circumstantiae non mutant objectum actus. Ergo non trahunt in aliud genus peccati.
Praeterea, sicut circumstantiae concurrunt ad actum peccati, ita ad actum virtutis. Sed non variatur actus virtutis secundum speciem. Ergo nec actus peccati.
Sed contra, illud quod est causa alicujus, potest variare illud secundum speciem. Quia ex diversis causis diversi sequuntur effectus. Sed circumstantiae deficientes sunt causa peccatorum; unde secundum dionysium, malum contingit ex particularibus defectibus.
Ergo diversitas circumstantiarum potest speciem variare.
Praeterea, praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose, sunt diversae species gulae. Sed sumuntur secundum diversas circumstantias, ut per se patet. Ergo circumstantiae variant speciem peccati.