Ulterius. Videtur quod non sit speciale peccatum.
Quia peccatum simulationis dividitur contra peccatum apertae malitiae. Sed aperta malitia non est speciale peccatum. Ergo nec hypocrisis.
Praeterea, omne peccatum speciale in aliquibus actibus consistit specialiter. Sed hypocrisis in omnibus actibus virtutum consistit, et praecipue in oratione, jejunio, et eleemosyna, ut patet in evangelio Matth.. Ergo hypocrisis non est speciale peccatum.
Sed contra, peccatum simulationis virtuti opponitur quae dicitur veritas. Sed veritas est specialis virtus, ut patet in 4 ethic.. Ergo et simulatio, sive hypocrisis, est speciale peccatum.