Ulterius. Videtur quod semper sit mortale peccatum. Quia peccatum veniale non impedit veniam de peccatis mortalibus. Sed hypocrisis impedit, ut in littera patet. Ergo est mortale peccatum.
Praeterea, Hieronymus dicit, quod in comparatione duorum malorum levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Sed aperte peccare est peccatum mortale. Ergo et sanctitatem simulare semper.
Praeterea, philosophus dicit, quod illi qui amicitiam simulant, magis sunt accusandi quam illi qui numisma violant, quanto contra melius fraudem committunt. Sed qui numisma violant, semper mortaliter peccant. Ergo et hypocritae.
Praeterea, omne quod excluditur a visione dei est peccatum mortale. Sed hypocrisis est hujusmodi, ut patet job 13, 16: in conspectu ejus non veniet omnis hypocrita. Ergo semper est mortale peccatum.
Sed contra, veritatis virtus corrumpitur tam per mendacium oris, quam per simulationem operis.
Sed mendacium non est semper mortale. Ergo nec simulatio.