Ulterius. Videtur quod hypocrisis non debeat poni impedimentum poenitentiae prae aliis vitiis.
Quia quanto aliquod peccatum est gravius, tanto magis poenitentiam impedit. Sed alia interiora peccata quaedam sunt majora quam hypocrisis. Ergo illa magis debent poni impedimentum poenitentiae.
Praeterea, hypocrisis, secundum Gregorium, est filia inanis gloriae.
Sed causa magis operatur ad aliquid quam effectus.
Ergo magis debet poni inanis gloria impedimentum poenitentiae quam hypocrisis.
Sed contrarium in littera apparet.