Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ludi poenitentiam exterius impediant. Illud enim in quo potest consistere virtus, poenitentiam non impedit.
Sed in ludis consistit virtus eutrapeliae, ut in 4 ethic. Patet. Ergo ludus poenitentiam non impedit.
Praeterea, oportet operibus laboriosis requiem interponere, eo quod impossibile est semper agere.
Sed ludus est requies quaedam. Ergo oportet inter opera poenitentiae aliquando ludere; ergo ludus poenitentiam non impedit.
Sed contra, Eccle. 3, tempus ridendi aliud describitur a tempore flendi. Sed tempus poenitentiae est tempus flendi: quia poenitentia est commissa flere. Ergo non est tempus ludendi.