Postquam distinxit magister poenitentiae partes, hic movet quasdam quaestiones de partibus illis; et dividitur in partes duas: in prima movet quaestiones; in secunda prosequitur eas, ibi: dicunt enim quidam sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari. Et haec pars dividitur in duas: in prima prosequitur unam quaestionem de comparatione contritionis ad confessionem, utrum scilicet per solam contritionem aut confessionem peccatum dimittatur; in secunda prosequitur quaestiones de ipsa confessione, ibi: jam secundum quaestionis articulum inspiciamus.
Circa primum tria facit: primo ponit rationes ad partem affirmativam; secundo ad negativam, ibi: quod qui negant, eas determinare laborant; tertio determinat veritatem, ibi: quid igitur super his sentiendum sit, quid tenendum? jam secundum quaestionis articulum inspiciamus.
Hic prosequitur quaestiones de ipsa confessione secundum se; et dividitur in partes duas: in prima prosequitur quaestiones superius motas de confessione ex parte ejus cui facienda est confessio; in secunda concludit ex dictis responsionem ad quamdam quaestionem de necessitate confessionis, ibi: si ergo quaeritur ad quid confessio sit necessaria...
Dicimus, quia punitio peccati est. Prima in tres: in prima prosequitur secundam quaestionem superius motam, scilicet utrum oporteat homini confiteri, et an sufficiat confessio deo facta, ponendo rationes ad veritatem, et contra veritatem; in secunda prosequitur tertiam quaestionem, scilicet an oporteat sacerdoti confiteri, vel possit fieri cuicumque, ibi: nunc priusquam praemissis auctoritatibus...
Respondeamus, tertiam quaestionem intueamur; in tertia respondet ad objectiones secundae quaestionis contra veritatem factas, ibi: cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat... Peccata primum deo, deinde sacerdoti esse confitenda... Illud joannis chrysostomi non est ita intelligendum etc.. Prima in duas: in prima objicit contra veritatem; in secunda pro ipsa, ibi: sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Jacobi... Sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur.
Nunc prius quam praemissis auctoritatibus...
Respondeamus, tertiam quaestionem intueamur. Hic duo facit: primo ostendit quod quando facultas adest, confessio facienda est sacerdoti; secundo distinguit in hoc de confessione venialium vel mortalium, secundum bedam, ibi: beda vero inter confessionem venialium et mortalium distinguit.
Hic est triplex quaestio. Prima de justificatione impii. Secunda de contritione. Tertia de confessione.
De satisfactione autem in 15 dist. Dictum est.
Circa primum quaeruntur quinque: 1 quid sit justificatio impii; 2 quae praeexiguntur ad ipsam; 3 quae concurrunt ad ipsam; 4 de ordine ipsorum; 5 qualis sit.